monumenta.ch > Cassianus > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 15, 6
Arreptus namque dirissimo daemone cunctas factionis occultae patefecit insidias, criminationumque ac fraudum idem fuit proditor qui commentor. Ita autem spiritu illo immundo graviter diuque vexatus est, ut ne orationibus quidem sanctorum illic consistentium, qui divinorum charismatum merito daemoniis imperabant, potuerit emundari, sed ne ipsius quidem Isidori presbyteri gratia singularis crudelissimum ab eo excluserit vexatorem, cui tanta erat virtus Domini largitate collata, ut ne usque ad limina quidem eius quisquam arreptitius qui tardius sanaretur aliquando perductus sit, Christo hanc adolescenti Paphnutio gloriam reservante, ut illius tantum orationibus cui insidiatus fuerat purgaretur; et cuius laudi aliquid invidus inimicus decerpere se posse crediderat, eius nomen proclamans, et delicti sui veniam et finem supplicii praesentis acciperet.